- LEMBARII Milites
- LEMBARII Militesapud Vopisc. in Aurel. Hi compressi sunt, septem milibus Lembariorum, Ripariensium et Castrianorum etc. Classici milites sunt Salmas. Classium enim duo erant genera, unum maris, alterum fluminum; in mari liburnis, in fluminibus lembis vel lusoriis utebantur. Nam in fluminibus limitaneis habebant Romani lusorias vel lembos, et in his milites classicos, ad tuendum limitem, quos Vopisc. Lembarios vocat. Hi iustorum militum operam munusque praebuêrunt et in castris et in campo, apud Vett. auctore Nerone, qui primus classiarios ex remigibus iustos milites fecit. Salmas. Not. ad Vopisc. Cyrenensium vero inventum id navigii genus Plin. facit l. 7. c. 56. Vide quoque infra in voce Lusoriae, it. autem Naves; et de classibus Romanis maritimis praesertim IV. duabus maioribus s. praetoriis, Misennensi et Ravennate, duabus item minoribus, unâ Galliae, in Foro Iulio, alterâ Ponti, Theodorum Marcilium ad Suet. Vespas. ut et aliquid supra, ubi de Classicis Militibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.